- INSCRIPTI
- INSCRIPTIin illo poêtae Mart. l. 8. Eprgr. 75. cuius Epigraphe de Gallo lingono v. 9.Quattuor inscripti portabant vile cadaver.Servi sunt ςιγματίαι, notis s. literis inusti, quod e fuga retractis fieri solebat, more antiquissimo cuius iam Phocylides meminit,Στὶγματα μὴ γράψῃς, ἐποναδίζων θεράποντα.Cuiusmodi notis insignes videntur fuisse servi Pagasaei, quos Hermippus apud Athen. recensuit Dipnosoph. l. 1. Fiebat id autem parte aliquâ corporis conspicuâ: dextrâ, apud Aus. Epigr. 15.Aut inscribe istam, quae non vult scribere, dextram.Seu facie, apud Claud. in Eutrop. l. 2. Carm. 20. v. 344.Iura regunt; facies quamvis inscripta repugnet.Fronte potissimum, ut monstrat Lucian. Reurvisc. ubi fugitivos nescio quos Philosophos, typo vulpis aut simiae, censet in ea faciei parte inuri debere. Et Diphilus, qui quendam comam se alere Deo dicentem, ut capillis promissis obvelaret frontem inustam, insectatur apud Athen Dipnosoph. l. 6. Inscribebantur vero vel variarum rerum typi, ut ex Luciano modo visum, velliterae, quod frequentius, unde frons talis literata, ipsiqueve sic inscripti liter ati passim dicuntur. Literae porro, vel simplices erant, Graecorum Φ. Latinorum F. φυγῆς seu fugae indices, vel in voces compositae. Narrat enim Petron. Eumolpum Epigr. integro implevisse frontes Encolpii et Gytonis: Et Val. Max. servum Restionis inexpiabili literarum notâ, per summam oris contumeliam, inustum memoriae prodidit l. 6. c. 8. Imo Theophilum Imp. XI. versus Theophanis et Theodori fratrum fontibus inscripsisse, refert Baron. Not. ad Martyrolog. 22. Dec. Quo more iam prius Constantini Imp. humanitate abolito, in collaria et aereas lamellas, clavis capitatis ad collaria affixas, huiusinodi notas ac epigraphes transtatas, diximus supra, ubi de Fugitivis. Vide quoque infra, in voce Literati, item Stigmatiae. Alia ratio fuit tabellarii ab Histiaeo ad Aristagoram missi, quem in occipitio inscripsisse herus legitur, apud Herod. l. 2. Militum item apud Rom. quos, priusqnam matriculis eorum nomina insererentur, stigmata in brachio vel manu accepisse, discimus ex l. Arcadii et Honorii, Aetio item et Vegetio passim. Sed quis Xerxis vesaniam ferat, qui et mare stigmate dignum credidit, eodem teste l. 7. contra quam Iuv. de illo canit Sat. 10. l. 4. v. 183. Atque hi ignominiae causâ inscripti sunt, de quibus Vide quoque infra, in voce Stigmatiae. Dacorum vero uxores etiam inofnatus loco habuêrunt notis compunctum corpus, ut ex Val. Flacc. Argon. constat: quod quidem in Orphei discerpti poenam illis impositum, Phanocles contendit, de Thracibus sic loquens,Ποινὰς δ᾿ Ο᾿ρφῆϊ κταμένῳ σίσουσι γυναῖκαςΕ᾿ισετι νῦν κείνης ὲίνεκεν ἀμπλακίης.Imo et apud Plin. l. 22. c. 1. maresque etiam apud Dacos et Sarmatas corpora sua inscribunt, Ex quo genere notarum quum aliquis compunctum haberet brachium, eandem notam reddidit eius nepos apud eund. ubi de Dacis, quarto partu Dacorum uriginis nota in brachio redditur, ex atramento sc. confusa, συγκεχυμένον μέλαν, ut Arist, qui factum hoc tertio gradu memorat. Sed et Britaunis, quos Caesar et Mela guasto seu vitro corpora sua inficere solum tradunt, per artifices plagarum figuras varias ammalium formas incorporari a pueris, scribit Solin. infcriptisque visceribus hominis incremento prigmenti notas crescere, addit c. 23. Vide quae de Agathyrsis, Gelonis, Pictis, alibi dicta, et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 38. 39. et 258. uti de Equis inscriptis, in vocibus Coppatias et Samphoras, de Floribus apud C. Paschal. Coron. l. 3. c. 12. etc. Addam saltem, et Sophistas, postquam Athenis olim, praeviis quibusdam ritibus pallium Philosophicum, et cum eo Sophistarum dignitatem ac ius publice docendi consecuti essent, ab eo tempore Ε᾿γγεγραμμένου, Inscriptos, appellari consuevisse, ut infra videbimus in voce Sophistae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.